- EXCITARE
- EXCITAREproprie ex sede sua citare ac movere est. Mart. de illo, qui ab Equestribus surgere iussus est, l. 5. Epigr. 14. cuius epigraphe de Manneio.Pis excitatus ter que transtulit castra.Hinc excitare leporem, in re Venatoria, canes dicuntur, quem de cubili suo ac fruticeto exire faciunt. Quod idem et suscitare, apud Mart. l. 5. Epigr. 36. cuius epigraphe de Euclide.Et suscitanti Lectio reluctatur.Inde oppida muri, excitari dicti, et quidquid e solo in altum aedificatur, et attollitur. Glebae etiam; quae aratro proscissae levantur etc. Salmas. ad Solin. p. 984. Apud Isiacos Mystas Excitatio, vox sacra, idem quod salutatio fuit. Hi enim bis in die Isidi laudes dicere soliti; primâ horâ, quâ Templum aperiebant (unde Apertio hic ritus) Deam suam salutabant, quod Salutationem, item Excitationem, dixêre. Post totum diem stipe emendicatâ, inde ad octavam reduces, Deam componebant, eodemqueve defuncti ritu, aedem claudebant. Raderus ad Mart. l. 10. Epigr. 48. Quod aliis quoqueve Diis factum refert, ridetqueve Arnob. adversus Gentes l. 7. Quid sibi volunt excitationes illae, quas canitis matutini collatis ad tibiam vocibus, obdormiscunt enim Superi remeare ut ad vigilias debeant? quid dormitiones, illae, quibus, bene ut valeant, auspicabili salutatione mandatis? Somni enim quiete solvuntur occuparique ut hoc possint lenes audiendae sunt noeniae. Ubi domitiones, pro dormitiones, Stewechius substituit: refertqueve Gelenius ad ipsos, qui vesperi Diis valedicerent, Electis ad II. Morem ipse Seneca reprehendit Ep. 95. vitemus salutationibus matutinis fungi, et foribus assidere templorum: humana ambitio istis officiis carpitur. Deum colit, qui novit. Vide Ios. Scaliger, ad Tibull. l. 1. p. 133. et Brisson. de Formulis p. 34.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.